- CAPITALE
- I.CAPITALEapud Recentiores, capitis quoque census est, alias Capitalitium, Capitagium et Cavagium, h. e. census quem homines de corpore seu de capite, quotannis domino tenebantur praestare, Germ. Kopffgelt.Cuiusmodi census iu Gallia ut plurimum erat quatuor denariorum, tamersi non semper: unde tali censui obnoxii homines quatuor nummorum, vel de quatuor nummis, dicuntur in Consuetud. Burbonensi et in Charta Radulfi Abbatis S. Mauri ad Ligerim, apud Car. du Fresne. Praestabatur is quotanuis; praeterea in nuptiis et in morte. Lambertus Ardensis, p. 63 Manumisit et liberos resignavit, dum ipsi et ipsorum et posceri et successores Abbati iam dicto et eius successoribus annuâ peufione singulos redderent denatios, et in nuptiis et in morte quatuor. Dies sollennis erat Festum Assumptionis b. Mariae, in Charta Hugonis Castellani Gandensis A. C. 1243. Et quidem census hic exigebatur, si reditus terrae non haberent: alias census cadere dicebatur. Vide Chartam Flaviniacensem A. C. 897. apud Carolum du Fresue Glossar ubi plura hanc in rem. De triburo capitis Hebraeorum, alibi. Capitalitiam summam vocat Guntherus, Ligurini l. 5.Improba Romano poscunt a Rege tributa,Cuius ad arbttrium disponitur omne tributum,Et capitalitiam cogunt appendere summam.Veteres Capitationem, sen Capitulare tributum; quod alteram pensionem tributi vocat Plinius, ubi de cocco, pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniae donare, ait: Nempe tributorum collatio, ut Festus notat, duplex fuit, alia in capite, alia in censu; tributumque alterum capiris, alrerum soli: quorum hoc pro modo facultatum et praediorum imponebatur; illud ex aequo pauperes divitesque attinebat. Qui agrum habebat, eius ager pro domino pendebat; qui non habebat, nec eô tenebatur: pensioni alteri capitis omnes erant obnoxii, quâ divites, qua pauperes. Hinc puperes in Hispania coccum passim nascentibus fruticibus decerpebant, cum aliud nil suppereret, arque inde coralebant, unde capitationem penderent: quare Plinius coccum pensionem alteram tributi illis donare dicit. Quô sensu herbas, quae in hortis nascuntur, pensionem esse pauperum, alibi quoque ait, l. 19. c. 4. Vide Salmas. ad Solin. p. 275. Inde apud Recentiores, Capitales homines, qui istiusmodi censum debent: quô nomine plerumque intelliguntur, qui olim manumissi fuerant, non plenariâ, sed conditionali manumissione, sub conditione operarum, servitii aut census annui; Gall. Hommes de cors et de chies, in Stabilimento S. Ludovici, l. 2. c. 31. Cuiusmodi hominum conditio sic describitur in Chron. Abbatiae S. Trudonis, l. 13. extremo: Masculus 12 denarios solvebat singulis annis de censu sui capitis, femina 6. quidam alius legis 2. denarios, quidam 4. Masculus istarum tonditionum quocumque moraretur, sive sub nostro iure, sive sub alieno, si necdum coniugatus erat, debebat Ecclesiae quasi heredi suae, quidquid in omni substantia supererat ei: si fuerat coniugatus et non cum sua compare, h. e. quae non esset ancilla nostrae Ecclesiae, debebat dimidium suae substantiae, similiter et femina, exceptô quod quocumque coniuge essent eius liberi, non dabat Ecclesiae, nisi quod melius videbatur in omini sua mobili re. Masculus si esset cum sua compare coniugatus, dabat de suis vestimentis quod erat melius. Quod si haberet terram censintlem et servilem, de terra dabat Praepositis ad curtim bovem et de capite suo, vel alium, vel rem, quam habebat meliorem. Ita quoque siebat, si palefridi superessen. Vide Car. du Fresne in Glossar. hâc voce, et voce Herotum; nec on infra Catallum.II.CAPITALEcapitis regmen seu fascia, quâ caput involvi mos, Varr. in Glossis κεφαλόδεσμος; item κρήδεμνον: sic ricam, cingulum capitis interpretatur Festus et vittam, quâ flaminica capur habebat redimitum, et mitram et palliolum, quae omnia vocibus his apud Graecos intelliguntur. Hesych. Κρήδεμνον ἐπιβόλαιον, ὃ καὶ λέγεται κεφαλόδεσμος. Capitulum eriam et Capitulare Latinis, quod et cappam dixêre. Isidorus, Capirulum, quod vulgo Capitulare, vel quod duos apices, ut litera cappa habeat, vel quod capitis sit ornamentum. Unde cappas hodieque palliola, quibus mulieres caput tegunt, et cappellas vel cappulas, nostros pileos, quibus ad caput tegendum utimur, Galli vocare consuevêre. Dicta καππάτια Graecis muliebria eiusmodi pallia; item καππάδια, non a Cabade Persa, ur Tzetzes autumat, cum ait:Ε῎ςθημα ενυάλιον ςτρατιωτῶν τὸ εἷμα,Ο῾περ Καβάδης λέγεται ἀπὸ Καβάδου πέρσου.Indumentum Martiale militum hoc tegmen,Quod Cabades dicutur, a Cabade Persa:sed a litera κάππα, recentioribus κάββα, ad cuius modum duos in capite apices habebat, uti vidimus ex Isidoro. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aureltano, c. 45. ubi Maforium, Caliendrum, Capitale, Κρήδεμνον aliaque synonyma esse docet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.